- MAGNA Dies
- MAGNA Diesapud Ioannem c. 19. v. 31. ubi de Parasceve, Η῏ν γὰρ μεγάλη ἡ ἠμέρα ἐκείνου τοῦ ςαββάτου, Erat enim magna dies illius Sabbathi, nihil aliud quam Festum notat: non vero praerogativam aliquam Parasceves prae reliquis necessariô infert, ut quidam contendunt. Apud Iudaeos enim nullum festum, in quod non quadret hoc nomen. Ioh. c. 7. v. 37. magna dies festi, vocatur ultima Scenopegiae, Ε᾿ν δὲ τῇ ἐσχάτῃ ἡμέρᾳ τῇ μεγάλῃ τῆς ἑορτῆς, etc. quae tamen supra primam nihil habuit. Esaiae c. 1. v. 13. pro eo, quod in Hebraeo est. Novilunium et Sabbatum et sollennem convocationem non feram. Graeci habent, τὰς νουμηνίας ὑμῶν καὶ τὰ σάββατα καὶ ἡμέραν μεγάλην οὐκ ἀνέχομαι. E qua versione, pro magna, haberi debet quaecumque dies, sacris caetibus convocandis destinata. Proinde ad illum locum Procopius, magnam diem appellari asserit πᾶσαν τὴν ἐν τῷ νόμῳ καλουμένην κλητὴν; οἷα ἡ πρώτη καὶ ἑβδόμη τῶν ἀζύμων καὶ ἡ τῆς πεντηκοςτῆς, καὶ ἡ δεκάτη τοῦ μηνὸς, καὶ πᾶσαι ἁπλῶς ἐπίσημοι ἑπρταὶ, diem quamlibet in Lege κλητὴν (a populi convocatione) dictam, quales azymorum prima et septima, et pentecoste, et decima mensis (Tisri) et uno verbô festa quaevis sollennia. Quô pactô nullum est Sabbathum, quod appellari sic non possit; imprimis, si in aliquem Azymorum diem incidat, ad quorum celebrationem Hierosolymam undequaque omnes Iudaei confluebant. Hodie tamen Sabbatum magnum, Iudaei nominant, non quod in Paschales dies incidit, sed quod illos proxime praecedit, cuius appellationis ratio fabulosa est, in Synagoga Buxtorfii c. 12. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 50. De Magnis vero in Gallia Diebus, vide supra in Dies.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.